Pagina mensis
Effigies Platonis a Silanione confecta.Plato (-onis; Graece Πλάτων; Athenis natus 428 a.C.n., mortuus 348 a.C.n.), fuit philosophus et scriptor Graecus, discipulus Socratis, praeceptor Aristotelis. Academiam condidit.
Plato Athenis nobili opulentoque loco natus est. Pater eius Aristo se progeniem prisci regis Codri putavit; utique proavum eius iam annis 605/604 a.C. munere Archontis, egregissimo omnium rei publicae Atheniensium, functum esse constat. Inter maiores Perictionae matris Platonis etiam fuit amicus praeclari Solonis. Fuerunt philosopho fratres duo nomine Adimantus et Glaucon, qui diverbio Res publica intersunt atque sermones participant, et etiam soror maior natu nomine Potona, cuius filius Speusippus ei quondam in Academia ut Scholarches gubernanda successurus erat. Platone puero pater eius defunctus est, deinde mater anno 423 a.C.n. avunculo nomine Pyrilampi nupsit, qui regente Pericle in legationibus versabatur. Illi ex matrimonio anteriore iam fuit filius nomine Demus. Ex coniugio cum Perictiona minoris aetatis frater Platonis nomine Antiphon prognatus est.
Cum pater eius democratiae ut optimo modo rei publicae habendae faveret nonnulli matris familiares fuisse dicuntur, qui oligarchiam instituturam maluisse attestarentur, quorum praecipue Callaischrus imminet, quod brevi tempore in consilium quadringentorum pertinuerat, consobrinus verum eius Critias in grege Triginta Tyrannorum fuit qui 404/403 a.C.n. rebus Atheniensibus moderabantur. Etiam frater eius Charmides in collegium oligarchicum convocatus est fautoresque democratiae dimicans cecidit.
Secundum
Chronicum Apollodori grammaticiPlato
428aut
427 a.C.n.natus est
…RetroSearch is an open source project built by @garambo | Open a GitHub Issue
Search and Browse the WWW like it's 1997 | Search results from DuckDuckGo
HTML:
3.2
| Encoding:
UTF-8
| Version:
0.7.4